Acts 16

RAB. Vel Judaeae. Eam vero fuisse genere Judaeam, apparet ex hoc quod ait fuisse oriundum. . ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judaeorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: etc. ID. Non praedicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi. etc. ID. Hoc es superioribus capitulis saepius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis. . ID. Permittuntur apostoli velle, sed non ire, etc., usque ad Lucas in Bithynia, etc. . Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguae, vel forma speciali, vel judicio verbi. RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus praesidet, ut baptizentur et salvi fiant. Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores coepisse doceri. . Thracia, Neapolis et Philippi, civitates sunt. In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati. . Regina induta regali purpura vel purpurae textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quae purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare coegit: quia repulsam praedicationem a Judaeis Ecclesia devoto corde suscepit. RAB. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi. . ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam. . ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: . etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis. etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit. . etc. RAB. Propter potentiam et scientiam: potentia, quia terraemotu ostia sunt aperta: scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere: ideo prae omnibus Paulo et Silae procidit ad pedes. . BED. Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulneris lavit, per eos plagas criminis amisit. RAB. Velocitas obedientiae signatur. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. etc. ID. Optimum utriusque exemplum: ingressus domus, et mensae appositio. . .
Copyright information for VulgGlossa